Segui i tuoi podcast preferiti, ascolta offline e in auto con CarPlay e Android Auto, e riprendi sempre da dove eri rimasto. Provala gratis.
Die deutsche Übersetzung siehe unten! “HEBDÓMADA PAPAE” NOTÍTIAE VATICÁNAE LATÍNE RÉDDITAE Die vicésimo quinto mensis Ianuárii anno bismillésimo vicésimo quinto
TÍTULI Pontíficis de soróribus verba: religiósae soróres adoléscere debent, étiam quod ad institutiónem áttinet; ad servítium vocántur, non sicut servae agéntes. Francíscus ait: Gazae paroeciam vocávi, quae laetátur. Pro pace est orándum. Francíscus Papa ad Trump prǽsidem: “Ǽquior socíetas est exstruénda, in qua ódium concitándi, quendam seponéndi, abiciendíque non datur locus. Salútem plúrimam ómnibus vobis auscultántibus núntios Latínos dicit Márius Galgano. NOTÍTIA 1 Francíscus Papa póstulat ut maior detur locus et cópia soróribus, iis nempe quas cómiter “sorórculas” ipse áppellat, quaeque in “secúndum órdinem” protrudúntur atque hac de cáusa dominátus conscientiǽque nonnúmquam abúsum intra Ecclésiam patiúntur. Refert Olga Sakun. Créscere debent; eruditióni, indústriae, praecípuis offíciis ópera est iis danda, sic ut eae sua múnera gérere possint, quod est áliud quam ancillárum partes ágere. Quod in cúriis ac dioecésibus áccidit. Hoc e “clericáli” ac “perviríli” mente óritur, quae matúrius est deserénda: haec sunt verba ad partícipes Hilton Foundation, ut appéllant, deláta, quod est Foederátarum Civitátum Américae Septentrionális caritátis institútum, quaestum non perséquens, quod prorsus despéctos curat quodque una simul cum Vaticánis Dicastériis operátur, ut religiósis soróribus “in professiónis missionísque província adolescéndi” praebeátur útique facúltas. Huic rei “haud multum est tribútum”, “multo minus quam clero instituéndo”: hoc asséverat Póntifex, huius Institúti partícipes allóquens in parva áula apud Páuli sexti áulam, ante, die Mercúrii, Generálem Audiéntiam. NOTÍTIA 2 “Ne obliviscámur excísam Ucraínam, ne obliviscámur Palaestínam, Ísrael, Myanmár”. Quod étiam atque étiam íterat Póntifex post Audiéntiam die Mercúrii in áula Páuli sexti actam. Lóquitur Rosárius Tronnolone. “Orémus pro pace”, dixit Itálicos salútans peregrinatóres. “Bellum usque est calámitas”. “Vocávi – quod cotídie fácio – Gazae paroeciam”, et exínde áddidit: “Omnes laetabántur, ibi sescénti hómines morántur, scílicet paroecia et collégium. Atque mihi dixérunt: lentículas comédimus et carnem gallináceam, quod his tempóribus mínime usu venit”. “Orémus pro Gaza, pro pace ac pro tot terrárum orbis locis”. Dénique: “Bellum est exítium. Et quis ex bello lucrátur? Armórum fabricatóres”. NOTÍTIAE BREVÍSSIMAE “Christiánae communitátes sauciátas famílias comitári debent, ne párvuli patris matrísque fiant óbsides, sed amándi ac tuéndi sint fílii”. Haec sunt Pontíficis verba quae reperiúntur in recénti ménstrua epheméride, cuius títulus “Piazza San Pietro”, qui áddidit quod “púeri ipsi ex nobis quaerunt ut pacem componámus eandémque in corde servémus”. “Cum Foederatárum Civitátum Américae Septentrionális magistrátum initúrus est Praeses, eum ex corde salúto eíque meas precatiónes áddico, ut Omnípotens Deus ipsi sapiéntiam tríbuat, vim ac tutélam, sua gerénti múnera”. Sic incohátur núntius, quem ad novum illíus Natiónis Prǽsidem, Donáldum Trump, misit Francíscus Papa, qui die Lunae Domum Albam occupáre coepit. Satis est dictum, quae sunt futúra, narrábimus próxima hebdómada. ### 25. Januar (DIE SCHLAGZEILEN) Papst: Ordensfrauen müssen wachsen und sich bilden Berufen zum Dienst, nicht zum Dienen Franziskus: Ich habe die Gemeinschaft von Gaza angerufen, sie sind glücklich. Beten für den Frieden Papst Franziskus an Trump: „Eine gerechtere Gesellschaft aufbauen, in der Hass, Diskriminierung und Ausgrenzung keinen Platz haben Ein herzliches Willkommen von Mario Galgano und willkommen zu dieser Ausgabe des Newsletters in lateinischer Sprache. (DIE BEITRÄGE) Papst Franziskus fordert mehr Raum und Möglichkeiten für Ordensfrauen, die er liebevoll „kleine Ordensfrauen“ nennt, die oft als „Menschen zweiter Klasse“ angesehen werden und deshalb manchmal Opfer von Macht- und Gewissensmissbrauch in der Kirche sind. Der Bericht von Olga Sakun. Wachstum, Ausbildung, Studium, Arbeit, Verantwortung, um nach besten Kräften ihren Dienstauftrag zu erfüllen, der - das sei hier angemerkt - etwas ganz anderes ist als der Dienst in der Kurie und in den Diözesen. Dies sei die Frucht einer „klerikalen“ und „männlich-chauvinistischen“ Mentalität, die bald aufgegeben werden müsse, sagte der Papst den Mitgliedern der Hilton Fo