Podlilettore di podcast Webplayer

Hebdomada Papae

Hebdomada Papae

Hebdomada Papae 01.02.2025

Hebdomada Papae · 1 feb 2025 · 4:59

0:004:59

Ascolta nell'app Podli 🎧

Segui i tuoi podcast preferiti, ascolta offline e in auto con CarPlay e Android Auto, e riprendi sempre da dove eri rimasto. Provala gratis.


Die deutsche Übersetzung siehe unten!
“HEBDÓMADA PAPAE”
NOTÍTIAE VATICÁNAE LATÍNE RÉDDITAE
Die primo mensis Februárii anno bismillésimo vicésimo quinto
 
TÍTULI
In Generáli Audiéntia hortátur Póntifex, sicut sanctus Ioseph, ut magis auscultémus quam loquámur. Pax invocátur apud Rempúblicam Democráticam Congénsem post atrocitátes ínibi patrátas atque hóminum dígnitas est tutánda.
In Angélica Salutatióne Shoah mémorat Papa Francíscus, quae numquam est negánda; antisemitísmus est respuéndus.
Precatiónis Hebdómada pro christianórum unitáte absólvitur. Cathólica Ecclésia ad quémlibet diem commúnem Paschae celebrándae destinándum est paráta: sic Póntifex.
Salútem plúrimam ómnibus vobis auscultántibus núntios Latínos dicit Catharína Agorélius.
NOTÍTIA 1
In Generáli Audiéntia die undetrigésimo mensis Ianuárii praetériti, iubilárem sériem quae est “Iesus Christus spes” prodúxit Póntifex, sermónem serens de sancto Ioseph. Sub finem pro Congi pace orávit. Lóquitur Alexánder De Carolis.
Ioseph Dei sómniis invólvitur. “Iustus” quidem ac sine metu salútis históriam commúnicat, sinens ut de se res gestae loquántur, pótius quam inutília “Volúcria Verba”. Sic Francíscus, Audiéntiae Generális témpore, apud Páuli sexti áulam putáti Iesu Patris effígiem fingit, eúmque exémplum addúcens, ut magis auscultémus quam loquámur. Audiéntiae sub finem pro República Democrática Congénsi pacem invocávit Póntifex, nova violéntia quassáta: “Summum quidem adhibeátur stúdium ut contentiónes pacífice componántur”. Quaedam de locis quoque áddidit ubi bella gerúntur ac tandem de Shoah, ut horror interniciónis Nazistárum “hóminum dignitátis tuéndae perpétuum cóncitet offícium”.
NOTÍTIA 2
In Salutatióne Angélica, die domínico sexto et vicésimo mensis Ianuárii, Iesum osténdit Póntifex, salútem “deferéntem, quam nemo praestáre potest”. Post Mariálem precatiónem, Shoah íterum mémorat itémque ad pacem in Sudánia conciliándam hortátur. Refert Rosario Tronnolone.
“Ad Maríam fidénter” accedéndum, ut ea iuvánte, Iesus agnoscátur. Quod fidélibus planum facit Francíscus in Angélica Salutatióne, qui porro suádet ut non illud ii fáciant quod in Evangélio Názareth narrátur, in Christo Dei unctum non agnoscéntes. Post Angélicam Salutatiónem, in pervigílio Diéi Memóriae, exhortátus est Papa ad holocáustum numquam obliviscéndum, in quo innumerábilis hóminum multitúdo, plerúmque Hebraeórum, óccidit. Déinceps de Sudánia, ut bellum geréntes – asséruit Póntifex – quandam íneant pactiónem. Exínde, témpore Communicatiónis Iubilǽi, instruménta communicatiónis sociális adhibéntes suásit ut essent “spei narratóres”.
NOTÍTIAE BREVÍSSIMAE
Die vicésimo quinto mensis Ianuárii praetériti, secúndas vésperas Hebdómadae precatiónis pro christianórum unitáte celebrávit Francíscus Papa, cuius finis est factus, ut mos est, in Basílica Sancti Páuli extra moenia. Paschálem mémorans celebratiónem apud fastos Iuliánum et Gregoriánum necnon millésimum septingentésimum anniversárium oecuménici Nicǽni Concílii, asséruit Póntifex esse “decretórium quiddam” pro unitáte, vidélicet eúndem Páschatis statútum diem.
Die domínico quarto Dei Verbi, cum ad finem est addúctum Iubilǽum quoque Communicatiónis, palam argumentátur Francíscus Evangélium vivum certúmque esse Verbum, quod numquam nos décipit, atque “Iesum ab ómnibus interióribus nos expedíre vínculis”, “nobis cordis óculos” aperiéntem. Celebratiónis ínsuper témpore quadragínta láicis diversárum Natiónum lectorátum idem cóntulit.
Finem loquéndi fácimus, eventúra, próxima hebdómada narrábimus.
+++
1. Februar 2025
 
DIE SCHLAGZEILEN
 
Bei der Generalaudienz fordert der Papst die Menschen auf, wie der heilige Josef mehr zuzuhören als zu reden. Aufruf zum Frieden nach der Gewalt in der DR Kongo und zur Verteidigung der Menschenwürde
Franziskus erinnert beim Angelus an die Shoah: Nicht leugnen, Antisemitismus muss ausgerottet werden
Gebetswoche für die Einheit der Christen beendet. Papst: Katholische Kirche zu jedem gemeinsamen Osterdatum bereit
 
Ein herzliches Willkommen von Katarina Agorelius zu den Nachrichten in lateinischer Sprache.
 
DIE BEITRÄGE
 
Bei der Generalaudienz am 29. März setzte der Papst den Jubiläumszyklus zum Thema „Jesus Christus Hoffnung“ fort u

Episodi: Hebdomada Papae

PodliScarica l'app gratuita di Podli
↓ App