Segui i tuoi podcast preferiti, ascolta offline e in auto con CarPlay e Android Auto, e riprendi sempre da dove eri rimasto. Provala gratis.
Die deutsche Übersetzung siehe unten! HEBDÓMADA PAPAE” NOTÍTIAE VATICÁNAE LATÍNE RÉDDITAE Die duodécimo mensis Septémbris anno bismillésimo vicésimo sexto
TÍTULI In Petriáno Foro per Generálem Audiéntiam catechésium sériem de conciliári constitutióne quae est Gáudium et Spes explicáre pergit Leo quártus décimus. Die domínica sexta mensis Septémbris, Angélicam post Salutatiónem dictam, hortátur Póntifex ut mútuus amor teneátur atque quaestiónes in increménti gressus adhibeántur. Die Mercúrii nono mensis Septémbris epíscopos recépit Póntifex, qui próximis sunt Foculariórum Mótui eósque est hortátus ut communiónis unitatísque essent signum. Salútem plúrimam ómnibus vobis auscultántibus núntios Latínos dicit Rosárius Tronnolone. NOTÍTIA 1 Die Mercúrii nono mensis Septémbris in Sancti Petri Plátea Generálem Audiéntiam egit Leo quartus décimus Papa, ubi constitutiónem expósuit quae est Gáudium et Spes, ac memorávit esse persónam sibi velle donum se pércipi communicándum, dum ex institutióne pervénitur ad recipiéndum, ad mútuo agéndum, ad serviéndum. Sílvia Guidi refert. “Humána dígnitas: donum et offícii consciéntia”: hic est catechésis títulus, quem impósuit Póntifex, qui áddidit quod praecipuórum humánae persónae iúrium tuendórum iter perquam insígne est quiddam históriae, qui cursus adhuc non ad finem est addúctus. Hóminis dígnitas – autumávit Póntifex - ex eo quod est persóna manat, atque non pendet ex facultátibus quas póssidet, ex divítiis vel ex múnere quod gerit, sed est donum quod eam antecédit eandémque súperat. Persóna – íterum Summus Póntifex – necessitúdinem usque et communiónem cum Deo aliísque instítuit, fílii coram Deo, fratris coram céteris homínibus, éadem ópera se referéntem clausúram répellit: omnes nempe ad recipiéndum ac serviéndum vocámur. NOTÍTIA 2 Die domínica sexta mensis Septémbris Angélicam Salutatiónem in Foro Petriáno recitávit Leo quartus décimus ipséque ad mútuum amórem dialogúmque est hortátus. Lóquitur Xavérius Sartre. Mútuus amor, quem Iesus apóstolos dócuit, non áliquid quod attíngi non potest, sed facúltas quaedam vivéndi, nostro quoque témpore proponénda. Duae dantur viae – asséruit Póntifex – ad hunc ánimi sensum experiéndum, quárum áltera est fratérna emendátio, quae sinceritátem simul et suavitátem requírit: sincére quidem loqui sibi vult res ággredi atque difficultátes commutáre in adolescéndi gradus. Áltera via foedus áliquod sibi víndicat, non modo ad contentiónes placándas, verum étiam ad orándum. Iesus namque suos docet discípulos ut inter se convéniant ad quídlibet a Patre postulándum, quod eis Ille procul dúbio concédet. Commúnis precátio éfficit ut únitas augeátur.
NOTÍTIAE BREVÍSSIMAE Cum epíscopos recíperet amícos Motus Foculariórum die nona mensis Septémbris, mane, Leo quartus décimus Papa, eósdem est hortátus ut, sémitam spiritálem calcántes Clarae Lubich, óperam darent ad humánae famíliae unitátem servándam. Hac ratióne – dixit Póntifex – unitátis testes éritis, diutúrnam pacem consecutúrae. Die quarta décima mensis Septémbris a Summo Pontífice AQUA inaugurábitur, cum expositiónis séries incohábitur quae “Calámitas ac Mirabília” appellátur, quaeque natúrae eleménta meditánda éxhibens, sicut timóris speíque hóminum spéculum. Finem fácimus loquéndi. Próxima hebdómada nova audiétis. Valéte! ### „DIE WOCHE DES PAPSTES“ VATIKANISCHE NACHRICHTEN AUF LATEIN ÜBERSETZT 12. September 2026 DIE SCHLAGZEILEN Auf dem Petersplatz fährt Leo XIV. bei der Generalaudienz die Reihe der Katechesen über die Konzilskonstitution fort und sprach über Gaudium et Spes. Am Sonntag, 6. September, ermahnte der Papst nach dem gesprochenen Angelus-Gebet, dass die gegenseitige Liebe bewahrt werde und Fragen als Schritte des Wachstums genutzt werden. Am Mittwoch, 9. September, empfing der Papst die Bischöfe, die der Fokolar-Bewegung nahestehen, und ermahnte sie, dass sie ein Zeichen der Gemeinschaft und der Einheit seien. Herzlichste Grüße an euch alle, die ihr die lateinischen Nachrichten hört, sagt Rosario Tronnolone. NACHRICHT 1 Am Mittwoch, dem 9. September, hielt Papst Leo XIV. auf dem Petersplatz die Generalaudienz ab, wo er die Konstitution darlegte, die Gaudium et Spes ist, und daran erinnerte, dass die Person ein Geschenk für sich sein, sich wahrgenommen wissen und mitgeteilt werden will,