Segui i tuoi podcast preferiti, ascolta offline e in auto con CarPlay e Android Auto, e riprendi sempre da dove eri rimasto. Provala gratis.
Der deutsche Text siehe unten! HEBDÓMADA PAPAE NOTÍTIAE VATICÁNAE LATÍNE RÉDDITAE Die undevicésimo mensis Septémbris anno bismillésimo vicésimo sexto TÍTULI Bibliothécam Apostólicam Vaticánam adit Póntifex, natalis sui septuagésimum primum dum récolit annum. Die tértio décimo mensis Septémbris, cum Angélica Salutátio recitátur, Póntifex ait: vénia est necessária. Leónis quarti décimi catechésis apud Audiéntiam Generálem diéi Mercúrii praetériti. Salútem plúrimam ómnibus vobis auscultántibus núntios Latínos dicit Eugénius Murrali. NOTÍTIAE Die Lunae quarto décimo mensis Septémbris, cum inaugurátur AQVA ex qua “Calamitátes et Mira” incohántur, Leo quartus décimus Archívi Apostólici Vaticáni et Bibliothécae Apostólicae Vaticánae minístros convénit. Refert Sílvia Guidi. Leo quartus décimus ad Pulchri Prospéctus cavǽdum pervéniens, mirum quiddam cernit in Bibliothécae Vaticánae fronte pósitum, quod fabricátus est JR ártifex: ágitur scílicet de alba nigráque unda, ambiguitátem aquae demonstránte, cum natúrae mira sit res, at áliquid quoque perniciósum. Opus inspectóres récipit artifícii quod est AQVA, quodque alter a Bibliothécae praefécto, dóminus Iacóbus Cardinali, curávit ipsúmque usque ad diem quartum décimum mensis Máii anno bismillésimo vicésimo séptimo mansúrum. Consociátam óperam praestitérunt, praeter opíficem JR, Villélmus Moran typográphus et Fúrius Pierangelini cocus. Ópere viso, adstántibus dixit Póntifex: “Complúres ex vobis nésciunt matrem nostram fuísse bibliothecáriam! Hódie hic sumus, nostrum recoléntem natálem diem, omnes salutatúri”. Sic ínsuper institutiónem descrípsit: “Bibliothéca Apostólica est cor quoddam. Micans quidem cor est vitae signum, quod ex contráriis duóbus mótibus exstat ex sýstole ac diástole, vidélicet ex contractióne et dilatatióne, ex motu in médiam partem et motum in extérnam partem. Bibliothéca Apostólica viva manet quoad usque própriam sýstolem ac própriam diástolem servat”. Haec summi pónderis res non modo est “librórum receptáculum” – áddidit Póntifex -, “verum étiam locus in quo víncula, comparatiónes, cogitatiónes communicántur”. In Angélicae Salutatiónis catechési, hortátus est Póntifex ut semper ignoscátur, étiam cum est diffícile primum ágere. Rosárius Tronnolone refert. “Vénia est prorsus necessária, quae si déficit, vita in pace agi non potest: sérius ócius in corde et inter hómines, contentiónes oriúntur, accusatiónes, tácita ódia, vindíctae, quae necessitúdines delent, famílias dívidunt, bella commóvent”. Sic locum Evangélii secúndum Matthǽum (18, 21-35) explicávit Leo quartus décimus, ante Angélicam Salutatiónem recitándam. Post precatiónem, terrórum fácinus est recordátus Póntifex de Géminis Túrribus Novi Ebóraci: “Abhinc duos dies quintum et vicésimum anniversárium memorátum est terrórum flagítium, quod die undécimo mensis Septémbris in Foederátis Civitátibus Américae Septentrionális factum est. Nostras precatiónes renovámus pro iis qui interiérunt iísque qui illíus funésti diéi vúlnera adhuc ferunt. Témpore quo contentiónes ac violéntiae nostros fratres ac soróres affíciunt, omnes ad orándum hortámur, ut Dóminus mundo tríbuat pacem”. NOTÍTIAE BREVÍSSIMAE In Generáli Audiéntia die sexto décimo mensis Septémbris, sua ex catechési, álterum caput explicávit Póntifex conciliáris Constitutiónis Gáudium et Spes, “humánae communitáti” dicatum: “Quod humána persóna in mélius flectátur aeque ac socíetas, id considerándum mútuo conéxum: si vero contraponúntur aut secernúntur in vanum recídunt”. In quodam convéntu diurnáriis edocéndis apud Áulam Sancti Pii décimi nuntiátum est fore ut Praeféctus eméritus Dicastérii pro Íntegra Humána Progressióne fovénda Míchael cardinális Czerny “Leónis décimi quarti Papae Nómisma de natúra tuénda” donarétur, quod instítuit Villanóvae studiórum Univérsitas. Satis est dictum, eventúra narrabúntur próxima hebdómada. Valéte! ### „HEBDÓMADA PAPAE“ LATINISCHE NACHRICHTEN AUS DEM VATIKAN 19. September 2026 SCHLAGZEILEN
An seinem 71. Geburtstag besucht der Papst die Apostolische Vatikanische Bibliothek. Am 13. September erklärt der Papst beim Angelusgebet: Vergeb