Podlilettore di podcast Webplayer

Hebdomada Papae

Hebdomada Papae

Hebdomada Papae 01.11.2025

Hebdomada Papae · 1 nov 2025 · 4:59

0:004:59

Ascolta nell'app Podli 🎧

Segui i tuoi podcast preferiti, ascolta offline e in auto con CarPlay e Android Auto, e riprendi sempre da dove eri rimasto. Provala gratis.


Die deutsche Übersetzung siehe unten!
 
“HEBDÓMADA PAPAE”
NOTÍTIAE VATICÁNAE LATÍNE RÉDDITAE
Die primo mensis Novémbris Anno Sancto bismillésimo vicésimo quinto
TÍTULI
Inter religiónes diálogum ac sexagésimum anniversárium conciliáris documénti Nostra aetáte in Generáli Audiéntia die praetériti Mercúrii commémorat Leo quartus décimus.
De institutiónum disciplinarúmque Iubilǽo: iúvenes ac studiórum discípulos convénit Póntifex idémque Lítteras Apostólicas quae sunt “Nova informánda spes”  subsígnat.
Apud amphitheátrum Flávium incépto impósuit finem Póntifex quod est Pacem audére, a Sancti Aegídii Communitáte compósitum.
Salútem plúrimam ómnibus vobis audiéntibus núntios Latínos dicit Eugénius Murrali.
NOTÍTIA 1
Die praetérito Mercúrii inter religiónes de diálogo per catechésim Generális Audiéntiae Leo quartus décimus disséruit necnon de conciliári documénto quod est Nostra aetáte. Refert Sílvia Guidi.
“Omnes mei decessóres ánimum Hebrǽis infénsum palam apertéque damnárunt. Quod équidem confírmo Ecclésiam haudquáquam eúndem ánimum toleráre eundémque fúnditus reícere, ipsum propter Evangélium”. Sic ex Audiéntiae Generális catechési effátus est Leo quartus décimus, confírmans Evangélium, Ecclésiae magistérium ab ánimo Hebrǽis infénso prorsus dissidére. Audiéntia “inter religiónes diálogo” est dicáta. Quod celebratiónes induxérunt sexagésimae anniversáriae memóriae Declaratiónis Nostra aetáte, die duodetricésimo mensis Octóbris, anno millésimo nongentésimo sexagésimo quinto, a Concílio Oecuménico Vaticáno secúndo comprobátae. Conciliáre documéntum, áddidit Póntifex, necessitúdinem definívit inter cathólicam Ecclésiam et non christiánas religiónes intercedéntem, nominátim Hebráicam religiónem, atque “nova áttulit quod ad occúrsum, observántiam ac spiritálem hospitalitátem áttinet”. Iam prídie, die duodetricésimo mensis Octóbris, Leo quartus décimus, in Áula Páuli sexti, evéntum participáverat Ambulándo una simul in spe, ut áiunt, cum documénti Nostra aetáte anniversárium recenserétur et ipse ínsuper iis grátias egit qui his annis óperam dedérunt diálogo coléndo inter cathólicam Ecclésiam et céteras religiónes.
 
NOTÍTIA 2
Intra institutiónum disciplinarúmque Iubilǽum, Lítterae Apostólicae die vicésimo séptimo sunt subsignátae ac postrídie mensis Octóbris evulgátae, cum sexagésimus annus recenserétur a conciliári Declaratióne Gravíssimum educatiónis. Refert Xavérius Sartre.
Die vicésimo séptimo mensis Octóbris, post merídiem, Missam celebrávit Leo quartus décimus Iubilǽi aperiéndi de institutiónibus ac disciplínis discipulórum studiórum Universitátum pontificiárum; illam nactus occasiónem, Lítteras Apostólicas subsignávit quae sunt Nova informánda spes, quae répetunt et complent documéntum Gravíssimum educatiónis sancti Páuli sexti : “Hódie – in documénto légitur pro conciliári declaratióne – coram celéribus mutatiónibus ac dubitatiónibus perturbántibus, heréditas illa mirábilem validitátem secum fert. Ubi nempe institutiónis communitátes Christi verbo ducúntur, non recédunt, rursus procédunt; non muros éxstruunt, sed pontes aedíficant”. In Lítteris Apostólicis autumávit Póntifex, a documénto Gravíssimum educatiónis sumpto inítio, “óperum et charísmatum sériem ortam esse, quae iter hódie quoque dírigit: quae sunt scholae ac studiórum universitátes, motus et institutiónes, laicórum consociatiónes, religiósae congregatiónes et nationáles et inter natiónes necessitúdines”.
NOTÍTIAE BREVÍSSIMAE
Apud amphitheátrum Flávium evéntui inter natiónes finem impósuit Póntifex, qui est Pacem audére, quemque Commúnitas Sancti Aegídii instítuit, primóribus totíus orbis terrárum religiósis adstántibus.
Haec dicénda putávimus, cétera nova, próxima hebdómada. Valéte!
###
1. November 2025
DIE ÜBERSCHRIFTEN
 
Interreligiöser Dialog und 60. Jahrestag von Nostra aetate in den Worten von Leo XIV. bei der Generalaudienz am vergangenen Mittwoch.
Jubiläum der Welt der Bildung: Der Papst trifft Jugendliche und Studenten und unterzeichnet das Apostolische Schreiben „Neue Landkarten der Hoffnung zeichnen”, inspiriert von Gravi

Episodi: Hebdomada Papae

PodliScarica l'app gratuita di Podli
↓ App