Segui i tuoi podcast preferiti, ascolta offline e in auto con CarPlay e Android Auto, e riprendi sempre da dove eri rimasto. Provala gratis.
Die deutsche Übersetzung siehe unten! “HEBDÓMADA PAPAE” NOTÍTIAE VATICÁNAE LATÍNE RÉDDITAE Die vicésimo quinto mensis Octóbris Anno Sancto bismillésimo vicésimo quinto
TÍTULI Die domínico undevicésimo mensis Octóbris septem beáti in sanctórum album referúntur. Ex Generáli Audiéntia diéi praetériti Mercúrii, ad Pontíficis verba, Christus tristítiam sanat, pervadéntem diffusámque, scílicet nostrae aetátis morbum. Regem reginámque Britannórum recépit Póntifex, quod pluris est ad oecuménicam ratiónem. Plúrimam salútem Latínum sermónem auscultántibus dicit Alexánder De Carolis. NOTÍTIA 1 A die praetérito domínico in Ecclésia novi sancti annumerántur. Ante Sancti Petri Basílicam cum canonizatiónis Missa celebrarétur, sanctos aequávit Póntifex “lampádibus quae Christi lucem effúndere valent”. Refert Rosárius Tronnolone. “Non héroes, aut cuiúsdam perfectiónis propugnatóres, sed germáni viri ac féminae”: haec sunt verba quae novis semptem sanctis Póntifex adscrípsit. “Fidéles hi Christi amíci – áddidit Póntifex – sunt suam propter fidem mártyres, véluti Epíscopus Ignátius Choukrallah Maloyan et catechísta Petrus To Rot; sunt Evangélii praecónes ac missionáriae, sicut soror María Troncatti; sunt charismáticae fundatríces, sicut soror Vincéntia María Poloni itémque soror Carmen Rendiles Martínez; ex corde devotióne flagránti, humáni géneris sunt benefactóres, sicut Bartholomǽus Longo et Ioséphus Gregórius Hernández Cisneros”. Proínde celebratiónis sub finem, ante Angélicae Salutatiónis precatiónem, de vulnerátis locis bellórum cogitávit Póntifex: “Vírginis Maríae novorúmque Sanctórum intercessióni nostram continuátam pro pace precatiónem commíttimus, in Terra Sancta, in Ucraína ceterísque locis, ubi hostília agitántur. Cunctis potestáte fruéntibus prudéntiam ac perseverántiam tríbuat Deus, ut pax aequa mansuráque requirénda producátur”. NOTÍTIA 2 Sub celebratiónis finem in Petriáno Foro, catechésim egit Póntifex seríei quae est Christus spes nostra, de resurrectióne dísserens, quae est “hóminis tristítiae respónsio”. Audiámus Amadéum Lomonaco. “Christi resurréctio est evéntus quidam usque mansúrus contemplándi ac meditándi, atque quo ipse áltius vestigátur, eo magis miratióne quíspiam affícitur, allícitur véluti a luce quadam intolerábili et eádem ópera permulcénti”. Verbis his Leo quartus décimus Generálem Audiéntiam incohávit, cógitans quómodo “Christi resurréctio unum ex nostri témporis morbis sanáre posset: vidélicet tristítiam”. Hanc ánimi condiciónem pervadéntem diffusámque notávit Póntifex, “debilitátis quippe sensum, intérdum acris desperatiónis, quae interiórem locum occupáre próperat eáque quamque laetítiae elatiónem praevalére vidétur”. Huic condicióni respóndet Iesus. Duos Émmaus discípulos in memóriam révocat Póntifex, qui post Messíae crucifixiónem ac sepultúram “destitúti fractíque” Ierúsalem petunt, “spes posthabéntes in Magístro pósitas”. Sed Iesus, qui eos est comitátus iter fáciens incógnitus, “dum recúmberet cum illis, accépit panem et benedíxit ac fregit et porrigébat illis” (Lc 24,30). Illo témporis puncto eum duo cognóscunt discípuli …”. Tunc porro laetítia rursus concitátur”.
NOTÍTIAE BREVÍSSIMAE Die Iovis vicésimo tértio mensis Octóbris Leo quartus décimus Cárolum regem et Camíllam regínam recépit. Británni reges in Sancti Dámasi cavǽdium sunt recépti. Post privátam audiéntiam Camílla regína Sacéllum Paulínum invísit, atque Cárolus ad collóquium cum cardinále Petro Parolin apud Secretáriam Status venit. Cárolus eiúsque uxor oecuménicam precatiónem participárunt Creáti coléndi grátia, cui in Sixtíno Sacéllo Póntifex praesédit. Haec dicénda putávimus, quae sunt futúra, consequénti sábbato audiétis. Bene valéte! ### 25. Oktober 2025 DIE SCHLAGZEILEN
Am Sonntag, dem 19. Oktober, hat Leo XIV. sieben Selige heiliggesprochen. Generalaudienz am vergangenen Mittwoch: Der Papst: Christus heilt die Traurigkeit, eine weit verbreitete Krankheit unserer Zeit. Der Papst empfing das britische Königspaar zu einem Treffen von großer ökumenischer Bedeutung.
Ein herzliches Willkommen an alle von Alessandro De Carolis und willkommen zur Nachrichtensendung in lateinischer Sprache.