Segui i tuoi podcast preferiti, ascolta offline e in auto con CarPlay e Android Auto, e riprendi sempre da dove eri rimasto. Provala gratis.
Die deutsche Übersetzung siehe unten! “HEBDÓMADA PAPAE” NOTÍTIAE VATICÁNAE LATÍNE RÉDDITAE Die séptimo mensis Februárii anno bismillésimo vicésimo sexto
TÍTULI In Missae celebratióne pro Tricésimo Die vitae consecrátae die secúndo mensis Februárii acta, consecrátos adhortátur Póntifex ut pacis ferméntum fiant. Post Angélicam Salutatiónem, hortátur Leo quartus décimus ad “indútias olýmpicas” observándas témpore ludórum Medioláni-Cortínae. De generáli Audiéntia die Mercúrii praetérito hábita. Salútem plúrimam ómnibus vobis núntios Latínos audiéntibus dicit Arthúrus López.
NOTÍTIA 1 Apud Papálem Basílicam Sancti Petri Leo quartus décimus Missam celebrávit pro Tricésimo Die vitae consecrátae. Refert nobis Sílvia Guidi. Ut prophétae atque testes simus, per “consiliórum evangelicórum professiónem” et opera caritátis, “Deum in história operári sícuti salútem pro cunctis pópulis”: omnes viri et mulíeres consecráti ad hoc munus vocáti sunt hodiérnis in tempóribus – ubi “fides vitáque” magis magísque secernúntur. Adhortátur Leo quartus décimus ut omnes, unusquísque in própria condicióne, “pacis ferméntum fiant et spei signum”, in Missa pro Tricésimo Die vitae consecrátae, die secúndo mensis Februárii celebráta. Hortátur étiam Papa ad exémplum fundatórum fundatriciúmque congregatiónum atque religiosárum familiárum sequéndum, qui Christum testáti sunt étiam inter “neglegéntiam” et “reiectiónem”, “belli et ódii status”.
NOTÍTIA 2 Leo décimus quartus post Salutatiónem Angélicam próximum memorávit inítium Olympiórum et Paralympiórum anni bismillésimi vicésimi sexti, quae Medioláni et Cortínae agúntur, exóptans, ut evéntus hic, sicut antíquitus fiébat, in ómnibus bellis per orbem diffúsis áfferat indútias. Haec refert Rosárius Tronnolone. «Vota nostra fácimus curatóribus et athlétis ómnibus», dixit Póntifex post Angélicam Salutatiónem domínicae diéi primi mensis Februárii. «Magni hi ludi athletárum – ínquit – válidus núntius sunt fraternitátis, qui spem mundi pacificáti rénovat. Hic sensus étiam est earúndem indutiárum Olympicárum, quae ludos ex consuetúdine antiquíssima comitántur». Papa íterum sollícite adhortátus est ad precándum pro pópulis Mozambíci, Lusitániae et Itáliae, qui praetéritis diébus violéntis cyclónibus et inundatiónibus percúlsi sunt. Quadringénta mília fere hóminum domos suas relínquere coácti sunt et plus quam centum trigínta in África natióne mórtui sunt, dum pars meridiána paenínsulae Itálicae ventórum túrbine vulgo «Harry» cognomináto vastáta est, qui magna rebus áttulit damna, et Lusitánia procélla cui nomen «Christína», quae saltem quinque fecit víctimas.
NOTÍTIAE BREVÍSSIMAE Mane fériae quartae diéi quarto mensis Februárii, Leo Décimus Quartus in catechési meditatiónes suas de Concílii Vaticáni Secúndi documéntis continuávit, praesértim de Constitutióne Dogmática de divína Revelatióne Dei Verbum. Sacra Scriptúra, «in viva Traditióne Ecclésiae perlécta», éxtulit Papa in Audiéntia Generáli diéi quarti Februárii, «locus praecípuus convéntus est, ubi Deus viris mulieribúsque cuiúsvis témporis loqui pergit». In Cappélla Sixtína contignatiónum eréctio incépit ad conservatiónem extraordináriam picturárum Iudícii Universális. Hoc díscitur ex communicatióne a Musǽis Vaticánis vulgáta. Per tres menses, quibus ópera fient, Cappélla Sixtína apérta manébit, fidéles visitatorésque recípiens perseveránter. Satis est dictum, quae sunt futúra, próxima narrábimus hebdómada. Valéte! ### 7. Februar 2026 In der Messe zum 30. Tag des geweihten Lebens, die am 2. Februar gefeiert wurde, ruft der Papst die Geweihten dazu auf, ein Ferment des Friedens zu sein. Nach dem Mariengebet Angelus ruft der Papst dazu auf, während der Zeit von Mailand-Cortina 2026 den „olympischen Frieden” zu wahren. Generalaudienz vom vergangenen Mittwoch. Ein Gruß an alle Zuhörer von Hebdomada Papae von Arturo López In der Basilika Sankt Peter feiert Leo XIV. die Messe zum 30. Tag des geweihten Lebens. Der Bericht von Silvia Guidi. Propheten sein und bezeugen, „durch das Bekenntnis zu den evangelischen Räten” und durch Werke der Nächstenliebe, „dass Gott in der Geschichte als Heil für alle Völker gegenw&