Segui i tuoi podcast preferiti, ascolta offline e in auto con CarPlay e Android Auto, e riprendi sempre da dove eri rimasto. Provala gratis.
Die deutsche Übersetzung siehe unten! “HEBDÓMADA PAPAE” NOTÍTIAE VATICÁNAE LATÍNE RÉDDITAE Die vicésimo primo mensis Decémbris anno bismillésimo vicésimo quarto
TÍTULI Die domínico quinto décimo mensis decémbris ad Córsicam ínsulam se cóntulit Póntifex, ubi pacem invocávit in ómnia loca quae illud mare prospéctant. In Audiéntia Generáli die praetérito Mercúrii catechésium sériem de Iubilǽo incohávit Francíscus, cuius arguméntum “Iesus nostra spes”. Pontíficis dies natális recólitur: complúra ómina votáque, cumprímis a Conferéntia Episcopórum Italicórum et Mattarella Prǽside facta. Salútem plúrimam ómnibus vobis auscultántibus núntios Latínos dicit Eugénius Murrali. NOTÍTIA 1 Die praetérito domínico quadragésimum séptimum iter suscépit Póntifex, postrémum nempe huius anni. Cáusa fuit convéntum participándi, cuius títulus “Populáris píetas in Mediterráneo”. Lóquitur Amadéus Lomonaco. Adiácium studióse laetantérque est recéptus Póntifex ex vernácula loquéla “vivu Papa”. Primum séruit sermónem Franciscus Papa apud Congréssum de populári pietáte in Mediterráneo: “Populáris píetas fidem osténdens hos per símplices actus ac figuráta verba, quae in pópuli cultu insunt, in históriae viva carne Deum praeséntem revélat”. Ínsuper ad vigilándum est hortátus ne populáris píetas pérperam adhiberétur et commúne item opus aequo ánimo inter credéntes et non credéntes gererétur. In cathedráli templo Adiacénsi, Sanctae Maríae in Caelum Assúmptae dicáto, Ecclésiae minístros et consecrátos convénit Póntifex, ex eis quǽrens ut sibi aliísque consúlerent. Tandem, ante Angélicam Salutatiónem, de pace deprecánda est locútus. Missa in plátea Austerlitz celebráta apostólico itíneri finem impósuit. In Homília tot párvuli sunt memoráti qui propter bellum serenitátem amíttunt. Ante profectiónem, in nescióqua aëroportus áula Emmanuélem Macron, Francogállicum prǽsidem, cláusis iánuis, convénit Póntifex. NOTÍTIA 2 In Generáli Audiéntia apud Páuli sexti áulam, catechésium séries incoháta est, quae est “Iesus Christus nostra spes”. Inítio, Fílii Dei genealogía est meditánda. Refert Catharína Agorelius. “Hódie catechésium sériem incípimus quae per totum iubilárem Annum prodúcitur. Eiúsdem arguméntum est Iesus Christus spes nostra: ipse est enim nostrae peregrinatiónis meta, atque is ipse est via, iter quidem perficiéndum”. Inítium sumétur a Iesu infánte, ob óculos hábitis Matthǽi ac Lucae Evangéliis. Sermo qui Christi genealogíam recénset, non modo viros, sed nonnúllas étiam féminas complectétur, inter quas Vírginis imágo lúcida exstat, quae “novum inítium desígnat, ipsa est novum inítium, quóniam sua ex vice primas, generándo, non agit humána creatúra, sed Deus ipse”. Audiéntiae finem impónens, máximam calamitátem memorávit Póntifex, quam turbo íntulit in ínsulas, procul a Mozámbici lítore sitas, atque rursus de pace in terrárum orbe conciliánda: “Bellum semper est clades”. NOTÍTIAE BREVÍSSIMAE Itáliae praeses Pontífici de natáli die est gratulátus: “firmum quiddam intuéndum, cum anxíetas adest aut íntima aegritúdo”. Ítali epíscopi et Urbis Vicariátus Papae Francísco grátias egérunt eius pro magistério, quod homínibus, contentiónibus ac maeróribus afféctis, spem praebet. Acta diúrna “Il Messaggero” die praetérito Mercúrii quaedam Pontíficis de Iubilǽo evulgávit, quod officióse die quarto et vicésimo mensis Decémbris incohábitur hora undevicésima, cum Basílicae Papális Sancti Petri porta aperiétur: “eius ex hortátu tránsitus adsit, renovatiónis pascha efficiátur, nova vita suscipiátur quam invéntus Christus praebet. Finis fit loquéndi, quae evénerint, próxima hebdómada tradémus. ### 21. Dezember 2024 (DIE SCHLAGZEILEN)
Am Sonntag, 15. Dezember, Kurzbesuch des Papstes in Ajaccio auf Korsika: „Frieden für alle Länder, die an dieses Meer grenzen“. Bei der Generalaudienz am Mittwoch eröffnet Franziskus den Katechesenzyklus zum Jubiläum: „Jesus Christus, unsere Hoffnung“. Geburtstag des Papstes: Viele Glückwünsche, auch von der CEI und vom italienischen Staatspräsidenten Mattarella.
Eugenio Murrali heißt Sie alle herzlich willkommen und freut sich, Sie wieder mit den Nachrichten in lateinischer Sprache begrüßen zu dürfen.