Segui i tuoi podcast preferiti, ascolta offline e in auto con CarPlay e Android Auto, e riprendi sempre da dove eri rimasto. Provala gratis.
Die deutsche Übersetzung siehe unten! “HEBDÓMADA PAPAE” NOTÍTIAE VATICÁNAE LATÍNE RÉDDITAE Die quinto mensis Aprílis Anno Sancto bismillésimo vicésimo quinto TÍTULI Francíscus Papa ait: Iesus Resuscitátus ad ínferos descéndit hodiernórum bellórum ac dolóris. Ioánnes Páulus secúndus, inter caelum terrámque apóstolus ad iánuas Christo aperiéndas. Propósitum precatiónis mensis Aprílis: technológiae est coniúngere non áutem distráhere. Salútem plúrimam ómnibus vobis auscultántibus núntios Latínos dicit Amadéus Lomonaco. NOTÍTIA 1 Per tertiam catechésim quae est “Iesu vita. Occúrsus” de Zachǽi ingénio dísserit Francíscus Papa. Refert Eugénius Murrali. Apud Sanctae Sedis diurnariórum sedem, Francísci Papae est evulgáta catechésis, in Generáli Audiéntia enuntiánda, eáque die áltero mensis Aprílis propálam exponénda, quae quidem est deléta propter valetúdinem Pontíficis recuperándam Domi Sanctae Marthae, postquam ipse plus quam mensem in Valetudinário Gemelli est commorátus. “Dóminus Resuscitátus – in scripto légitur - ad ínferos hodiernórum bellórum dolorísque descéndere pergit, ad belli nempe loca, ad innocéntium dolórem, ad matrum corda, quae peritúros fílios contuéntur, in páuperum famem”. A Zachǽo discámus – tandem légitur – spem non amíttere, tum étiam cum reícimur aut mutáre non valémus. Nostram Iesu vidéndi voluntátem colámus, atque praesértim patiámur ut Dei misericórdia nos repériat, quae perpétuo nos requírit, in quálibet condicióne nos deerrántes invéniat”. NOTÍTIA 2 Vigínti anni transiérunt ex quo Ioánnes Páulus secúndus óbiit. Éius doctrína nostram aetátem affícere pergit, quae contentiónibus bellísque vexátur. Refert Márius Galgano. Hoc spei Anno Sancto vigínti anni recenséntur Ioánnis Páuli secúndi ab óbitu. Eius spiritále testaméntum a verbis incohátur quae cum “novíssima Dómini vocatióne” coniungúntur: “Vigiláte ergo, quia néscitis qua die Dóminus vester ventúrus sit” (Mt 24, 42). Néscio quando ipse ventúrus sit – scripsit Wojtyla Papa – at quómodo ómnia, hoc quoque témporis moméntum in mei Magístri Matris mánibus pono: “Totus tuus”. Dies illa, sicut ómnibus, ei quoque cóntigit, qui in Polónia anno millésimo nongentésimo vicésimo natus est, et qui ad Petrínum sólium anno millésimo nongentésimo septuagésimo octávo ascéndit. Wojtyla Papa die áltero mensis Aprílis anno bismillésimo quinto, hora vicésima prima, trigínta septem elápsis moméntis, óbiit. Ad ipsíus fúnera trícies centéna mília peregrinórum Romam venérunt, qui clamavérunt: “Prótinus Sanctus”. Quod ex corde postulávit pópulus, éxitum invénit die vicésimo séptimo mensis Aprílis, anno bismillésimo quarto décimo, cum in album sanctórum sunt reláti Ioánnes vicésimus tértius et Ioánnes Páulus secúndus. NOTÍTIAE BREVÍSSIMAE In televisífico núntio, propósitum comitánte precatiónis mensis Aprílis, eóque comparáto ántequam in Valetudinárium Gemelli reciperétur, Papa Francíscus hortátur ad technológiae instruménta adhibénda ut “páuperes iuvéntur” atque aegrórum vita in mélius mutétur. Haec dicénda existimávimus, nova, próxima hebdómada tradémus. Valéte. ### 5. April 2025
(DIE SCHLAGZEILEN)
Franziskus: Der auferstandene Jesus steigt hinab in die Unterwelt der Kriege und des Schmerzes von heute Johannes Paul II., Apostel zwischen Erde und Himmel, um Christus die Türen zu öffnen Gebetsanliegen für den Monat April, Papst: Die Technologie eint und trennt nicht
Ein herzliches Willkommen an Sie alle von Amedeo Lomonaco und willkommen zurück bei den Nachrichten in lateinischer Sprache.
(DIE BEITRÄGE)
In der dritten Katechese zum Thema „Das Leben Jesu. Begegnungen“ denkt Papst Franziskus über die Persönlichkeit des Zachäus nach. Der Bericht von Eugenio Murrali: Die Katechese von Papst Franziskus, die für die Generalaudienz am 2. April vorgesehen war und wegen der Rekonvaleszenz des Papstes in der Casa Santa Marta abgesagt wurde, nachdem er über einen Monat in der Poliklinik Gemelli lag, wurde vom Presseamt des Heiligen Stuhls veröffentlicht. „Der Auferstandene“, so heißt es in dem Text, “fährt fort, in die Unterwelt von heute hinabzusteigen, an die Orte des Krieges, in den Schmerz der Unschuldigen, in die Herzen der Mütter, die ihre Kinder sterben sehen, in den Hunger der Armen. „Lernen wir von Zachäus“, schließt der Text, “die Hoffnung nicht zu verlieren, auc