Podlilettore di podcast Webplayer

Hebdomada Papae

Hebdomada Papae

Hebdomada Papae 26.04.2025

Hebdomada Papae · 26 apr 2025 · 4:58

0:004:58

Ascolta nell'app Podli 🎧

Segui i tuoi podcast preferiti, ascolta offline e in auto con CarPlay e Android Auto, e riprendi sempre da dove eri rimasto. Provala gratis.


Die deutsche Übersetzung siehe unten!
“HEBDÓMADA PAPAE”
NOTÍTIAE VATICÁNAE LATÍNE RÉDDITAE
Die vicésimo sexto mensis Aprílis Anno Sancto bismillésimo vicésimo quinto
 
TÍTULI
Dolor ob Pontíficis óbitum.
Quaedam praecípua Pontificátus duódecim annórum.
Sábbato Pontíficis exséquiae qui sepélitur apud Sanctam Maríam Maiórem.
Salútem plúrimam ómnibus vobis auscultántibus núntios Latínos dicit Márius Galgano.
NOTÍTIA 1
Fidéles civilésque potestátes ex toto terrárum orbe Francíscum Papa honoráre stúdent. Frequens est multitúdo quae postrémo ei vale dicunt. Refert Amadéus Lomonaco.
Die praetérita domínica Francíscus Papa íterum íterum de pace conciliánda egit atque novíssimam salutatiónem Dei pópulo réddidit, in Petriáno Foro ob Páschatis sollémnia congregáto. Die Lunae, hora séptima, trigínta quinque moméntis elápsis, Póntifex Patris domum repétiit atque ex illo témpore permágna frequentíssimae multitúdinis ánimi éxstitit afféctio, quae fortitúdinem, vim, prudéntiam, quibus Ecclésiam rexit, mirabátur. Primum eius corpus exanimátum in Domus Sanctae Marthae sacéllo osténtui est obiéctum. Quod ex illa Domo die Mercúrii vicésimo tértio, octogínta cardinálibus ac patriárchis aeque atque epíscopis, presbýteris, soróribus, láicis comitántibus ad papálem Sancti Petri Basílicam est translátum. Plus vigínti mília fidélium apud illam Pláteam precatiónibus, applaúsibus, lácrimis tránsiens féretrum salutavérunt. Ingens hóminum agmen factum est, Francíscum Papam honoratúrum: primis vigínti quáttuor horis fuérunt hóminum sexagínta mília atque opus fuit ut horárium producerétur in Basílica Pontíficis honorándi cáusa. Complúra fuérunt dolóris documénta et advéntus primórum politicórum totíus orbis terrárum. Complúres praeláti missas celebrárunt et rosária direxérunt, destináta in Pontíficis ánimae suffrágium.
NOTÍTIA 2
Pontificátus fuit duódecim annórum, cuius praecípuum propósitum misericórdia, creáti tutéla et pax fuit. Refert Sílvia Guidi.
Primus Iesuíta Póntifex, primus ex América Latína oriúndus, primus qui sibi nomen Francíscum impósuit.
Longum est factum iter ex quo die tértio décimo mensis Mártii anno bis millésimo tértio décimo, septuagínta sex annos natus, “ab extrémis terrárum orbis fínibus” eléctus est ut “iter, epíscopus et pópulus” incohárent. Ipse Póntifex quadragínta septem itínera complévit, a Lopadúsa, parva ínsula, significánter incípiens, atque de migrántibus in mediterráneo mórtuis cónquerens, quod útique “coemetérium sub divo” factum est. Quáttuor eius sunt Lítterae encýclicae: quae sunt Lumen Fídei, ex sociáta ópera cum Papa Benedícto sexto décimo, Laudato si’, ubi clamor tóllitur pro “commúni domo”, Fratres omnes, insígne magistérii colúmen, ex Documénto Abu Dhabi detráctum, ubi fratérnitas declarátur cum quodam ex summis muslimórum auctoritátibus, Dilexit nos, «de humáno divinóque cordis Iesu amóre». Septem annumerántur adhortatiónes apostólicae, ac fere sexagínta Lítterae apostólicae motu próprio datae. Quaedam ipsíus mentis praecípua, vidélicet synodálitas, “omnes, omnes, omnes” recipiéndi, misericórdia. Trecénties et ultra ad pacem conciliándam est cohortátus.
NOTÍTIAE BREVÍSSIMAE
Die sexto et vicésimo mensis Aprílis, primo novendiálium die, hora décima, in Petriáno Foro Missa exequiális celebrátur, cui prǽsidet Ioánnes Baptísta Re, cardinális Decánus. Contínuo in Basílicam Sancti Petri féretrum defértur, et posthac in Basílica Sanctae Maríae Maióris inhumátur, quemádmodum suo ex testaménto státuit ipse Póntifex.
Satis est dictum, quae sunt futúra, narrábimus próxima hebdómada. Valéte.   
###
26. April 2025
 
DIE SCHLAGZEILEN
Die Welt betrauert den Tod von Papst Franziskus
Einige der wichtigsten Stationen eines zwölfjährigen Pontifikats
Samstag: Beerdigung und Begräbnis des Papstes in der Basilika Santa Maria Maggiore
Ein herzliches Willkommen von Mario Galgano und willkommen zu den Nachrichten in lateinischer Sprache.
 
DIE BEITRÄGE
Gläubige und Staatsoberhäupter aus aller Welt, um Papst Franziskus in langen Prozessionen die letzte Ehre zu erweisen. Der Beitrag von Amedeo Lomonaco
Am vergangenen Sonntag wollte Papst Franziskus noch einmal den Frieden beschwören und

Episodi: Hebdomada Papae

PodliScarica l'app gratuita di Podli
↓ App