Segui i tuoi podcast preferiti, ascolta offline e in auto con CarPlay e Android Auto, e riprendi sempre da dove eri rimasto. Provala gratis.
Die deutsche Übersetzung siehe unten! “HEBDÓMADA PAPAE” NOTÍTIAE VATICÁNAE LATÍNE RÉDDITAE Die décimo séptimo mensis Máii Anno Sancto bismillésimo vicésimo quinto
TÍTULI Primum ex Angélica Precatióne ad pacem in terrárum orbe conciliándam cohortátus est Póntifex, potíssimum in Ucraína et Gaza. Postquam est eléctus, Leo quartus décimus diurnários cónvenit. Núntii communicándi sunt exarmándi, pax provehénda. Pontíficis étiam cohortátio ad diurnários liberándos, vínculis obstríctos. Multam salútem dicit vobis Xavérius Sartre Latínos nuntios auscultántes. NOTÍTIA 1 Ex Maeniáno frontis Basílicae Sancti Petri, dum primam Angélicam Salutatiónem récitat, Boni Pastóris domínica, die undécimo mensis Máii, Leo quartus décimus Papa ad pacem instaurándam adhortátur in locis bellis violentiísque vexátis, nominátim in Ucraína et Gaza. Refert Alexánder De Carolis. Octogínta anni transiérunt ex quo Álterum Bellum mundánum ad finem pervénit: terrárum orbis primóres monet Póntifex, sicut apud Natiónes Unítas egit Páulus sextus: numquam ámplius bellum. De dilécto Ucraíno pópulo lóquitur, póstulans ut própere vera, aequa ac perpétua pax obtineátur. “Omnes captívi liberéntur ac párvuli ad suas famílias rédeant”, dixit Leo quartus décimus. Exínde de Gaza, quam Ísrael obsídet quamque pyróbolis quassat. “Arma statim deponántur! Commúni auxílio exháusto pópulo subveniátur atque óbsides liberéntur”, autumávit Póntifex. Unus bonus núntius: “convéntio inter Índiam et Pakistániam iníta est”, ad Epíscopi Románi optátum, “ut ex próximis collocutiónibus cito ad mansúrum foedum perveniátur”. NOTÍTIA 2 Leo décimus quartus communicatiónis actóres, die Lunae duodécimo mensis Máii in Páuli sexti áula, recépit, omnes scílicet qui postrémis his hebdómadis ad Concláve demonstrándum óperam dedérunt. Eósdem est adhortátus Póntifex ne mediocritáte involvántur. Refert Rosárius Tronnolone. “Communicatiónem omni praeiudício, rancóre, fanática re odióque exúere studeámus; eándem a pugnacitáte purgémus”: Francísci verba íterat Leo décimus quartus eius per núntium de die communicatiónum sociálium. Verbórum imaginúmque bella respúere, belli exémplar amovére debémus, instat Póntifex. Opórtet ut “ cónscii et animósi viam ad pacem communicándam reperiámus”. “Communicátio - addit ipse - non áttinet tantum ad núntios transmitténdos, verum étiam ad novum cultum afferéndum, in humánis digitalibúsque pártibus, ut diálogi et compositiónis fiant loci”. Suádet ínsuper Leo Papa ut omnes diurnárii in cárcerem inclúsi liberéntur: strénui sunt testes qui “dignitátem, iustítiam ac populórum ius tuéntur ad núntios recipiéndos, quóniam tantum pópuli núntiis cumuláti líbere elígere possunt”. NOTÍTIAE BREVÍSSIMAE Suam sollicitúdinem confirmávit Póntifex de pacis discrímine, Ecclesiárum orientálium Iubilǽi partícipes recípiens. Sancta Sedes praesto est “ut inimíci convéniant et óculis se respíciant, unde pópulis spes restituátur ac dígnitas instaurétur, pacis nempe dígnitas, quam meréntur. Iúvenes vitae, vigóris, sensus, cogitatiónum víribus locupletántur. Quod dixit Póntifex Fratres Scholárum Christianárum recípiens, quos spiritáliter cóluit sanctus Ioánnes Baptísta La Salle. Haec dicénda putávimus, consequénti sábbato vos exspectábimus. Valéte. ### 17. Mai 2025 DIE SCHLAGZEILEN Der Papst rezitiert zum ersten Mal das Regina Caeli... Erneuter Aufruf zum Frieden in der Welt, insbesondere in der Ukraine und in Gaza... Nach seiner Wahl trifft sich Leo XIV. mit Journalisten... Entwaffnende Kommunikation, Förderung des Friedens, der Papst hat auch einen Appell für die Freilassung der inhaftierten Journalisten gestartet. Ein herzliches Willkommen an Sie alle von Xavier Sartre und willkommen zu den Nachrichten in lateinischer Sprache. DIE BEITRÄGE Vom Balkon der Loggia des Petersdoms aus hat Papst Leo XIV. am Sonntag des Guten Hirten, dem 11. Mai, bei seinem ersten Regina Caeli einen Friedensappell für die von Krieg und Gewalt verwundeten Gebiete, vor allem die Ukraine und den Gazastreifen, gestartet. Der Bericht von Alexander De Carolis 80 Jahre nach dem Ende des Zweiten Weltkriegs wendet sich der Papst an die Großen der Welt, wie es Paulo VI. auf der Tribüne der Vereinten Nationen tat: Nie wieder Krieg. Er spricht über das geliebte ukrainische Volk und ruft dazu auf, so sc