Segui i tuoi podcast preferiti, ascolta offline e in auto con CarPlay e Android Auto, e riprendi sempre da dove eri rimasto. Provala gratis.
Die deutsche Übersetzung siehe unten! “HEBDÓMADA PAPAE” NOTÍTIAE VATICÁNAE LATÍNE RÉDDITAE Die vicésimo sexto mensis Iúlii Anno Sancto bismillésimo vicésimo quinto TÍTULI In cathedráli templo Sancti Pancrátii Albáni Missa a Pontífice celebrátur. In Civitátem Vaticánam rédiit Leo quartus décimus, post Arce Gandúlfi commoratiónem. Per teléphonum cum Mahmoud Abbas, Palaestinénsis Civitátis Prǽside, lóquitur Póntifex. Studióse salútat Latínum sermónem auscultánte Artúrus López. NOTÍTIAE Die vicésimo mensis Máii, mane, in Albáni cathedráli basílica, Sancto Pancrátio mártyri dicáta, Missam celebrávit Leo quartus décimus, qui dixit «servíre et auscultáre duo quae cum receptióne coniungúntur». Audiámus Rosarium Tronnolone. “Die duodécimo mensis Máii mihi fuit veniéndum”. Haec sunt Pontíficis initiália verba. “Áttamen – proséquitur - Spíritus Sanctus áliter dispósuit. Póstea praebet illíus loci Lucae Evangélii explicatiónem, cum Martham et Maríam soróres convénit Iesus, cohórtans ad “pacis cultum” provehéndum” ex commúni adiuménto, ex fide ac vita participánda, “dum sic commúnio effícitur inter hómines, inter pópulos, inter religiónes”. De lectiónibus ágitur quae “de hospitalitáte, de servítio ac de audítu nobis loqúuntur”. Leo quartus décimus mónuit ut locus detur, sub tempus aestívum, ad siléntium ac Patrem auscultándum, qui ínsuper áddidit quod “aestívi dies opportúni esse possunt, quibus experímur quam pulchra sit ac gravis cum Deo coniúnctio, et quantum ipsa conférre possit ut magis pateámus magísque praesto áliis simus”. Die tértio et vicésimo mensis Iúlii, vésperi, Póntifex repétiit Urbem Vaticánam, apud Arcem Gandúlfi post commoratiónem, ubi sédecim dies mansit. “Arma sunt deponénda et mercátum sisténdum, quem quodvis bellum secum fert”. Quod respóndit quibúsdam diurnáriis, Barberini villam déserens, vésperi, die áltero et vicésimo mensis Iúlii. Refert Eugénius Murrali. Póntifex, qui páulo ante horam vicésimam primam rédiit, frequéntes hómines salutávit, se profectúrum opperiéntes, atque nonnullórum diurnariórum percontatiónibus respóndit de hodiérnis inter Natiónes rebus ac de Gazae condiciónibus. De dolórum regiónibus forsan peténdis”, exémpli grátia Gaza, Epíscopus Románus osténdit “tot esse loca” quae ipse “adíre vellet, sed non esset necessário fórmula ad responsiónem reperiéndam”. Pótius – inquit – “omnes sunt adhortándi ut arma depónant, relinquéndus quoque est omnis mercátus quem secum ferunt nefária bella”. “Plúries – áddidit ipse – ex armórum mercátu, hómines absque aestimatióne fiunt instruménta. Quod étiam atque étiam nos confirmáre debémus, dignitátem nempe cuiúsvis hóminis, christiáni, muslími, omnis dénique religiónis”. NOTÍTIAE BREVÍSSIMAE Die vicésimo primo mensis Iúlii mane, Leo quartus décimus Papa cum Mahmoud Abbas, Palaestinénsis Civitátis Prǽside, de recéntibus dimicatiónis vícibus in Gazae locis atque de violéntiis in Cisiordánia per teléphonum est locútus. Sub finem precatiónis secúndae Salutatiónis Angélicae Arce Gandúlfi studióse est cohortátus Póntifex ad pacem conciliándam, suam aegritúdinem patefáciens propter intéritum hóminum in Gazae paroecia Sacrae Famíliae ex Israelítico ímpetu. «Praetérito Véneris die, per teléphonum est locútus cum Netanyahu, primo Minístro Israelítico, suam sollicitúdinem osténdens de “gravíssima hóminum condicióne” illo in loco necnon de urgénti necessitáte cultus locórum et ómnium hóminum tuendórum in Palaestína et Ísrael». Haec dicénda habúimus, eventúra próxima hebdómada narrábimus. Valéte! ### 26. Juli 2025 DIE SCHLAGZEILEN Messe des Heiligen Vaters in der Kathedralenbasilika San Pancrazio in Albano Laziale. Leo XIV. kehrt nach dem Ende seines Sommeraufenthalts in Castel Gandolfo in den Vatikan zurück. Telefongespräch des Papstes mit dem Präsidenten des Staates Palästina Mahmoud Abbas.
DIE BEITRÄGE Ein herzliches Willkommen von Artúro López und willkommen zu dieser Ausgabe der Nachrichten in lateinischer Sprache.
Am 20. Juli feierte Papst Leo XIV. eine Messe in der Basilika von Albano Laziale, die dem heiligen Pankratius dem Märtyrer geweiht ist. Der Papst erinnerte daran, dass „Dienst und Zuhören die beiden Dimensionen der Gastfreundschaft sind“. Wir hören den Bericht vo Rosario Tronnolone: „Ei